Authors: Ovid
Tags: #Literature & Fiction, #History & Criticism, #Criticism & Theory, #Movements & Periods, #Poetry, #Ancient; Classical & Medieval
Omnia tradantur: portas reseravimus hosti;
Et sit in infida proditione fides.
Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
580
Miscenda est laetis rara repulsa iocis.
Ante fores iaceat, “crudelis ianua!” dicat,
Multaque summisse, multa minanter agat.
Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;
Saepe perit ventis obruta cumba suis;
585
Hoc est, uxores quod non patiatur amari:
Conveniunt illas, cum voluere, viri;
Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
“Non potes,” exclusum te quoque tanget amor.
Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis;
590
Nec dubito, telis quin petar ipse meis.
Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator,
Solum se thalamos speret habere tuos.
Postmodo rivalem partitaque foedera lecti
Sentiat: has artes tolle, senescet amor.
595
Tum bene fortis equus reserato carcere currit,
Cum quos praetereat quosque sequatur habet.
Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo.
Causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
600
Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.
Incitat et ficti tristis custodia servi,
Et nimium duri cura molesta viri.
Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas:
Ut sis liberior Thaide, finge metus.
605
Cum melius foribus possis, admitte fenestra,
Inque tuo vultu signa timentis habe.
Callida prosiliat dicatque ancilla “perimus!”
Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.
Admiscenda tamen venus est secura timori,
610
Ne tanti noctes non putet esse tuas.
Qua vafer eludi possit ratione maritus,
Quaque vigil custos, praeteriturus eram.
Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae;
Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.
615
Te quoque servari, modo quam vindicta redemit,
Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni!
Tot licet observent (adsit modo certa voluntas),
Quot fuerant Argo lumina, verba dabis.
Scilicet obstabit custos, ne scribere possis,
620
Sumendae detur cum tibi tempus aquae?
Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
Quas tegat in tepido fascia lata sinu?
Cum possit sura chartas celare ligatas,
Et vincto blandas sub pede ferre notas?
625
Caverit haec custos, pro charta conscia tergum
Praebeat, inque suo corpore verba ferat.
Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
Littera: carbonis pulvere tange, leges.
Fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
630
Ut ferat occultas pura tabella notas.
Adfuit Acrisio servandae cura puellae:
Hunc tamen illa suo crimine fecit avum.
Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra,
Cum spectet iunctos illa libenter equos,
635
Cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae,
Quoque sui comites ire vetantur, eat,
Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,
Praeterquam siquos illa venire iubet?
Cum, custode foris tunicas servante puellae,
640
Celent furtivos balnea multa iocos,
Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica,
Et cedat lecto quamlibet aegra suo,
Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis,
Quasque petas non det ianua sola vias?
645
Fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
Illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos,
Victaque Lethaea lumina nocte premant;
Nec male deliciis odiosum conscia tardis
650
Detinet, et longa iungitur ipsa mora.
Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,
Cum minimo custos munere possit emi?
Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
Placatur donis Iuppiter ipse datis.
655
Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet?
Ipse quoque accepto munere mutus erit.
Sed semel est custos longum redimendus in aevum:
Saepe dabit, dederit quas semel ille manus.
Questus eram, memini, metuendos esse sodales:
660
Non tangit solos ista querella viros.
Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent,
Et lepus hic aliis exagitatus erit.
Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque
Crede mihi, mecum non semel illa fuit.
665
Nec nimium vobis formosa ancilla ministret:
Saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
Mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur:
670
Non docet infestos currere cerva canes.
Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam:
Lemniasin gladios in mea fata dabo.
Efficite (et facile est), ut nos credamus amari:
Prona venit cupidis in sua vota fides.
675
Spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo
Femina, tam sero cur veniatque roget:
Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,
Et laniet digitis illius ora suis:
Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro,
680
Et dicet “cura carpitur ista mei.”
Praecipue si cultus erit speculoque placebit,
Posse suo tangi credet amore deas.
Sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet,
Nec sis audita paelice mentis inops.
685
Nec cito credideris: quantum cito credere laedat,
Exemplum vobis non leve Procris erit.
Est prope purpureos colles florentis Hymetti
Fons sacer et viridi caespite mollis humus:
Silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam,
690
Ros maris et lauri nigraque myrtus olent:
Nec densum foliis buxum fragilesque myricae,
Nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
Lenibus inpulsae zephyris auraque salubri
Tot generum frondes herbaque summa tremit.
695
Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis
Lassus in hac iuvenis saepe resedit humo,
“Quae” que “meos releves aestus,” cantare solebat
“Accipienda sinu, mobilis aura, veni.”
Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures
700
Auditos memori detulit ore sonos;
Procris ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae,
Excidit, et subito muta dolore fuit;
Palluit, ut serae lectis de vite racemis
Pallescunt frondes, quas nova laesit hiemps,
705
Quaeque suos curvant matura cydonia ramos,
Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
Ut rediit animus, tenues a pectore vestes
Rumpit, et indignas sauciat ungue genas;
Nec mora, per medias passis furibunda capillis
710
Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
Ut prope perventum, comites in valle relinquit,
Ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
Quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres,
Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat?
715
Iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas
Scilicet, atque oculis probra videnda tuis.
Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles),
Nunc iuvat: incertus pectora versat amor.
Credere quae iubeant, locus est et nomen et index,
720
Et quia mens semper quod timet, esse putat.
Vidit ut oppressa vestigia corporis herba,
Pulsantur trepidi corde micante sinus.
Iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
Inque pari spatio vesper et ortus erant:
725
Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles,
Oraque fontana fervida pulsat aqua.
Anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas,
Et “zephyri molles auraque” dixit “ades!”
Ut patuit miserae iucundus nominis error,
730
Et mens et rediit verus in ora color.
Surgit, et oppositas agitato corpore frondes
Movit, in amplexus uxor itura viri:
Ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus
Corripit, in dextra tela fuere manu.
735
Quid facis, infelix? non est fera, supprime tela!
Me miserum! iaculo fixa puella tuo est.
“Ei mihi!” conclamat “fixisti pectus amicum.
Hic locus a Cephalo vulnera semper habet.
Ante diem morior, sed nulla paelice laesa:
740
Hoc faciet positae te mihi, terra, levem.
Nomine suspectas iam spiritus exit in auras:
Labor, eo, cara lumina conde manu!”
Ille sinu dominae morientia corpora maesto
Sustinet, et lacrimis vulnera saeva lavat:
745
Exit, et incauto paulatim pectore lapsus
Excipitur miseri spiritus ore viri.